Text List

Titulus 22

Titulus 22

De longi temporis praescriptione, quae pro libertate et non adversus libertatem opponitur.

1

Imperatores Diocletianus, Maximianus Mala fide morato in libertae diu prodesse non potest temporis praescriptio. Unde cum confitearis fuga te ab eo cuius meministi recessisse, intellegis ex hoc solo sine dolo malo in possessione te libertatis non esse * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUCIANO. *<A A. 293 D. X K. SEPT. AA. CONSS.>

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Praestat firmam defensionem libertatis ex iusto initio longo tempore obtenta possessio. Favor enim libertatibus debitus et salubris iam pridem ratio suasit, ut his, qui bona fide in possessione libertatis per viginti annorum spatium sine interpellatione morati essent, praescriptio adversus inquietudinem status eorum prodesse deberet, ut et liberi et cives fiant romani * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CARTERIO. *<A 300 D. VII K. IUL. ANTIOCHIAE CONSTANTIO III ET MAXIMIANO III CC. CONSS.>

3

Imperatores Constantinus, Licinius Solam temporis longinquitatem, etiamsi sexaginta annorum curricula excesserunt, libertatis iura minime mutilare oportere congruit aequitati. * CONSTANT. ET LICIN. AA. LITT. AD DIONYSIUM VICE PRAEF. *<A 314 D. III K. MAI. VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 22

1

2

3