Text List

Titulus 26

Titulus 26

De usucapione pro emptore vel transactione

1

Imperator Antoninus Mancipia tua si ab eis distracta sunt, qui ius vendendi non habuerunt, vindicare ea potes. Nec enim usucapi ab emptoribus potuerunt, cum illicita venditione furtum contractum sit * ANT. A. FLAVIANO. *<A 213 PP. ID. AUG. ANONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Si contra defuncti voluntatem servos, quos propter perfectae artis peritiam heredibus suis defunctus servari testamento praecepit, tutores vendiderunt, usucapi non potuerunt. * ALEX. A. MARCELLINO. *<A 224 D. V NON. MART. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

3

Imperator Alexander Severus Si matrem eius, cuius nomine quaestionem pati dicis, bona fide emptam possidere coepisti, etiamsi ipsa in causam furtivam incidit, tamen postea conceptum apud te partum usucapere potuisti. * ALEX. A. NEPOTILLAE. *<>

4

Imperator Alexander Severus Venditioni ancillae consensum dedisse diversam partem si probaveris, retractando contractum, quem ipsa ratum habuit, non audietur. Sed et hac probatione cessante si bona fide emptam ancillam venditore bona fide distrahente temporis spatio usuceperis, intentio proprietatem vindicantis tenere non potest * ALEX. A. ACHILLEO. *<PP. III ID. APRIL.>

5

Imperator Gordianus Si partem possessionis mala fide possessor venumdedit, id quidem, quod ab ipso tenetur, omnimodo cum fructibus recipi potest, portio autem, quae distracta est, ita demum recte petitur a possidente, si sciens alienam comparavit vel bona fide emptor nondum complevit usucapionem.

Violenter autem possessione amissa, priusquam in domini potestatem perveniat, usucapio emptori, etsi bona fide mercatus est, non competit. * GORD. A. MARINO. *<A 238 PP. XII K. APRIL. PIO ET PONTIANO CONSS.>

6

Imperator Philippus Cum sit probatum rem pignori fuisse obligatam et postea a debitore distractam, palam est non potuisse eam quasi furtivam usucapi. * PHILIPP. A. CUM CONSILIO COLLOCUTUS DIXIT: *< S. DIE ET CONSULE.>

7

Imperatores Diocletianus, Maximianus Sciens servum alienum citra domini voluntatem venumdans furtum committit. Quod rei vitium, priusquam ad dominum eius revertatur possessio, non permittit usucapionem fieri, licet bona fide possideatur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PECUDI. *<A 294 D. V ID. FEBR. CC. CONSS.>

8

Imperatores Diocletianus, Maximianus Ex causa transactionis habentes iustam causam possessionis usucapere possunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEVERO. *<A 294 >

9

Imperatores Diocletianus, Maximianus Eum, qui a pupillo sine tutoris auctoritate distrahente comparavit, nullum temporis spatium defendit. Sed si locupletior factus emptoris pecunia post pubertatem occasionem iuris ad iniquum trahat compendium, doli mali submovebitur exceptione * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GAIO. *<A 294 S. VIII ID. DEC. CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext