Imperator
Alexander Severus Sive fuit dominus, qui tibi loca de quibus
supplicasti donavit, sive a non domino bona fide donata suscepisti
eaque usucepisti, auferri tibi quod iure quaesitum est non potest.
* ALEX. A. MACEDONIO. *<PP. V ID. MART.>
2
Imperatores
Diocletianus, Maximianus Donantem ancillam alienam nihil domino
deminuere non est ambigui iuris: furtum etiam contrahere citra voluntatem
domini contractantem, ut eius rei nec usucapio possit procedere. *
DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CAPITONI. *<A 293 S. V ID. APRIL. AA.
CONSS.>
3
Imperatores
Diocletianus, Maximianus Irritam facere donationem perfectam
nemini licet. Utque hoc verum est, sic error falsae causae ratione
fidei bonae non defenditur. Quod et in dominio pro usucapione quaerendo
servatu * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RHODANO. *<>