Titulus 36
Titulus 36
De officio comitis Orientis.
1
Imperator Leo. Titulos, qui alytarchiae et syriarchiae muneribus in prima Syria deputati sunt, per officia tam viri spectabilis comitis Orientis quam viri clarissimi rectoris provinciae flagitari praecipimus.
Alytarchiae quidem ludi cura viri spectabilis comitis orientis et eius officii, syriarchiae vero sollicitudine viri clarissimi moderantis provinciam eiusque apparitionis exerceantur, nullique penitus curialium, nec si voluerint, idem munus vel honorem subeundi licentia permittatur. * LEO A. PUSAEO PP. *<A 465 D. V ID. NOV. CONSTANTINOPOLI BASILISCO ET HERMINERICO CONSS.>