Titulus 37
Titulus 37
De officio praefecti Augustalis.
1
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Omnia tributa per Aegyptiacam dioecesin cura et providentia claritatis tuae a moderatoribus provinciarum exigi iubemus. Si qui tamen ex possessoribus sive militaribus sive non militaribus ad inferenda quae debent audaces extiterint, eos per militare etiam auxilium, si opus exegerit, ad solutionem compelli censemus. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. FLORENTIO PRAEF. AUGUSTALI.*<A 386 D. XIII K. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO NP. ET EUODIO CONSS.>