Text List

Titulus 35

Titulus 35

Quibus non obiciatur longi temporis praescriptio

1

Imperator Alexander Severus Tempus expeditionis adversus petitiones, si quae competisse iuste probari possunt, praescriptionem non parit. * ALEX. A. VENULEIO VETERANO. *<A 224 PP.VI NON.IUL.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum per absentiam tuam eos, de quibus quereris, in res iuris tui inruisse adseveres teque ob medendi curam comitatu nostro discedere non posse palam sit, praefectus praetorio nostro accitis his quos causa contingit inter vos cognoscet.

Non necessario autem petis ex longi temporis diurnitate praescriptionem tibi non opponi, quando iustae absentiae ratio et necessitatis publicae obsequium ab huiusmodi praeiudicio te defendat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIO ARCHIATRO. *<A 286 PP.XII K.MART.NICOMEDIAE MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus Non est incognitum id temporis, quod in minore aetate transmissum est, in longi temporis praescriptione non computari. Ea enim tunc currere incipit, quando ad maiorem aetatem dominus rei pervenerit * DIOCL. ET MAXIM. AA. NUMIDIO CORRECTORI ITALIAE. *<A 290 PP.III ID. SEPT.IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si possessio inconcussa sine controversia perseveraverit, firmitatem suam teneat obiecta praescriptio: quam contra absentes vel rei publicae causa vel maxime fortuito casu nequaquam valere decernimus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRISPINO. *<A 292 PP.IIII K.MART. HANNIBALIANO ET ASCLEPIODOTO CONSS.>

5

Imperatores Diocletianus, Maximianus Neque mutui neque commodati aut depositi seu legati vel fideicommissi vel tutelae seu alii cuilibet personali actioni longi temporis praescriptionem obici posse certi iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IANUARIO. *<A 293 S. K. FEBR. AA. CONSS.>

6

Imperatores Diocletianus, Maximianus Ab hostibus captus ac postliminio reversus actione in rem directa vel qualibet alia dominium vindicando temporis adversarii possessionem frustra times, cum adversos eos, qui restitutionis auxilio quacumque ratione iuvantur, huiusmodi factum non opituletur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOLEO. *<A 294 VI ID. NOV. HERACLEAE CC. CONSS.>

7

Imperatores Diocletianus, Maximianus Praescriptione bona fide possidentes adversus praesentem annorum decem, absentem autem viginti muniuntur. Quod tempus, si ex alicuius persona de petitorum parte restitutionis praetendatur auxilium, deducto eo, quo, si quid fuerit gestum, succurri solet, residuum computari rationis est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CASSANDRO. *<>

8

Imperator Justinianus Sancimus his solis militibus, qui expeditionibus occupati sunt, ea tantummodo tempora, quae in eadem expeditione percurrunt, in exceptionibus declinandis opitulari: illis temporibus, per quae citra expeditionum necessitatem in aliis locis vel in suis aedibus degunt, minime eos ad vindicandum hoc privilegium adiuvantibus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. K. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 35

1

2

3

4

5

6

7

8