Text List

Titulus 36

Titulus 36

Adversus creditorem

1

Imperator Gordianus Diuturnum silentium longi temporis praescriptione corroboratum creditoribus pignus persequentibus inefficacem actionem constituit, praeterquam si debitores vel qui in iura eorum successerunt obligatae rei possessioni incumbant. Ubi autem creditori a possessore longi temporis praescriptio obicitur, personalis actio adversus debitorem salva ei competit * GORD. A. VENERIAE. *<>

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si debitori heres non extitisti, sed iusta viginti annorum possessione collata in te donatio roborata est, neque personali actione, quia debitori non successisti, conveniri te iuris ratio permittit nec data pignori praedia post intervallum longi temporis tibi auferenda sunt, quando etiam praesentibus creditoribus decem annorum praescriptionem opponi posse tam rescriptis nostris quam priorum principum statutis probatum sit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCELLAE. *<>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 36

1

2