Text List

Titulus 44

Titulus 44

De sententiis ex periculo recitandis

1

Imperatores Valerianus, Gallienus Arbitri nulla sententia est, quam scriptam edidit litigatoribus, non ipse recitavit. Si igitur nihil fallis, omissa provocationis mora ex integro iudicari impetrabis a rectore provinciae * VALER. ET GALLIEN. AA. QUINTO. *<>

2

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Hac lege perpetua credimus ordinandum, ut iudices, quos cognoscendi et pronuntiandi necessitas teneret, non subitas, sed deliberatione habita post negotium sententias ponderatas sibi ante formarent et emendatas statim in libellum secuta fidelitate conferrent scriptasque ex libello partibus legerent, sed ne sit eis posthac copia corrigendi vel mutandi.

Exceptis tam viris eminentissimis praefectis praetorio quam aliis illustrem administrationem gerentibus ceterisque illustribus iudicibus, quibus licentia conceditur etiam per officium suum et eos, qui ministerium suum eis accommodant, sententias definitivas recitare. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 371 D. XII K. FEBR. GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.>

3

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Statutis generalibus iussimus, ut universi iudices, quibus reddendi iuris in provinciis permisimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti recitatione proferant.

Huic adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 374 D. III NON. DEC. TRIVERIS GRATIANO A. III ET EQUITIO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 44

1

2

3