Titulus 45
Titulus 45
De sententiis et interlocutionibus omnium iudicum
1
Imperatores Severus, Antoninus Non videtur nobis rationem habere sententia decessoris tui, qui cum cognovisset inter petitorem et procuratorem, non procuratorem, sed ipsam dominam litis condemnavit, cuius persona in iudicio non fuit. Potes igitur ut re integra de causa cognoscere * SEV. ET ANT. AA. QUINTILIANO. *<A 208 D. IIII K. IUN. ANTONINO A. III ET GETA CONSS.>
6
Imperatores Carus, Carinus, Numerianus Cum sententiam praesidis irritam esse dicis, quod non publice, sed in secreto loco officio eius non praesente sententiam suam dixit, nullum tibi ex his quae ab eo decreta sunt praeiudicium generandum esse constat. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. ZOILO. *<A 283 PP. V K. DEC. CARO ET CARINO CONSS.>
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ex stipulatione parta actione pacisci proximis personis suadendo praeses provinciae verborum obligationem, quam certo iure tolli tantum licet, extinguere non potest, nec vox omnis iudicis iudicati continet auctoritatem, cum potestatem sententiae certis finibus concludi saepe sit constitutum.
8
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Post sententiam, quae finibus certis concluditur, ab eo qui pronuntiaverat vel eius successore de quaestione, quae iam decisa est, statuta rei iudicatae non obtinent auctoritatem: nam nec de possessione pronuntiata proprietati ullum praeiudicium adferunt nec interlocutiones ullam causam plerumque perimunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNO. *<A 294 S. III NON APRIL. CC. CONSS.>
13
Imperator Justinianus Nemo iudex vel arbiter existimet neque consultationes, quas non rite iudicatas esse putaverit, sequendum, et multo magis sententias eminentissimorum praefectorum vel aliorum procerum ( non enim, si quid non bene dirimatur, hoc et in aliorum iudicum vitium extendi oportet, cum non exemplis, sed legibus iudicandum est), nec si cognitionales sint amplissimae praefecturae vel alicuius maximi magistratus prolatae sententiae: sed omnes iudices nostros veritatem et legum et iustitiae sequi vestigia sancimus. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. III K. NOV.>
14
Imperator Justinianus Cum Papinianus summi ingenii vir in quaestionibus suis rite disposuit non solum iudicem de absolutione rei iudicare, sed ipsum actorem, si e contrario obnoxius fuerit inventus, condemnare, huiusmodi sententiam non solum roborandam, sed etiam augendam esse sancimus, ut liceat iudici vel contra actorem ferre sententiam et aliquid eum daturum vel facturum pronuntiare, nulla ei opponenda exceptione, quod non competens iudex agentis esse cognoscitur. Cuius enim in agendo observavit arbitrium, eum habere et contra se iudicem in eodem negotio non dedignetur * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<>
16
Imperator Justinianus Cum solitum est in sententiis iudicum sic interlocutionem proferri, ut non liceat partibus ante definitivam sententiam ad appellationis vel recusationis venire auxilium, quidam putabant non licere ante litem contestatam nec iudicem recusare, quemadmodum nec ab eo appellare. Cum enim simul utrumque vocabulum ponitur tam appellationis quam recusationis, provocatio autem ante litem contestatam non potest porrigi, putabant, quod nec recusare quidem iudicem cuidam conceditur ante litem contestatam. Quod minime vetitum est. Caveant itaque iudices huiusmodi sermonem simul et sine certa distinctione profer * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. DEC. LAMPADIO ET ORESTA VV. CC. CONSS.>