Text List

Titulus 46

Titulus 46

De sententia, quae sine certa quantitate prolata est.

1

Imperatores Severus, Antoninus Cum iudicem, quoad pecunia condemnationis soluta fuisset, pendendis usuris legem dixisse profitearis, non contra iuris formam sententiam datam palam est. * SEV. ET ANT. AA. AELIANAE. *<A XXX >

2

Imperator Alexander Severus Quamquam pecuniae quantitas sententia curatoris rei publicae non continetur, sententia tamen eius rata est, quoniam indemnitatem rei publicae praestari iussit. * ALEX. A. MARCELLINO. *< >

3

Imperator Gordianus Haec sententia: " omnem debiti quantitatem cum usuris competentibus solve" iudicati actionem parare non potest, cum apud iudices ita demum sine certa quantitate facta condemnatio auctoritate rei iudicatae censeatur, si parte aliqua actorum certa sit quantitas comprehensa. * GORD. A. AEMILIO. *<A XXX >

4

Imperator Gordianus Haec sententia: " quae bona fide accepisti, solve , cum incertum esset quid accepisset quantumque ab eo peteretur, praesertim cum ipse qui extra ordinem iudicabat interlocutus sit dotem datam quae repeteretur non liquidam esse, iudicati auctoritate non nititur. Cum igitur is qui postea iudicabat contra te certam sententiam protulit neque ab statutis provocaveris, ipsa tuo facto confirmasti iudicatum * GORD. A. SATURNINAE. *<A XXX >

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 46

1

2

3

4