Text List

Titulus 51

Titulus 51

De fructibus et litis expensis

1

Imperatores Diocletianus, Maximianus Hoc fructuum nomine continetur, quod iustis sumptibus deductis superest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ACTAE. *<A 294 III NON. APRIL CC. CONSS.>

2

Imperatores Valentinianus, Valens Litigator victus, qui post conventionem rei incubarit alienae, non in sola rei redhibitione teneatur nec tantum fructuum praestationem aut eorum quos ipse percepit agnoscat, sed eos, quos percipi oportuisse, non quos eum redegisse constabit, exsolvat ex eo, ex quo re in iudicium deducta scientiam malae possessionis accepit. Heredis quoque succedentis in vitium par habenda fortuna est * VALENTIN. ET VALENS AA. OLYBRIO PU. *<A 369 D. VII K. MART. TREVIRIS VALENTINIANO NP. ET VICTORE CONSS.>

3

Imperatores Honorius, Theodosius Terminato transactoque negotio posthac nulli actio neque ex rescripto super sumptuum repetitione praestetur, nisi iudex, qui de principali negotio sententiam promulgavit, cominus partibus constitutis iuridica pronuntiatione signaverit victori causae restitui debere expensas aut super his querellam iure competere. Post absolutum enim dimissumque iudicium nefas est litem alteram consurgere ex litis primae materia * HONOR. ET THEODOS. AA. ASCLEPIODOTO PP. *<A 423 D.III K.APRIL.CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>

4

Imperatores Valentinianus, Marcianus Non ignoret is, cuius ex interpellatione aliquis secundum datam formam in longinqua fuerit protractus examina, quod, si culpa sui fuerit dilata cognitio vel minime actioni suae adfuerit vel delata probaverit, pro calumnia quidem poenam luat legibus constitutam, pro vero pecuniaria causa post dispendia, post sumptus considerata quantitate postulatorum vel medii itineris intervallo condemnationem pro aestimatione iudicis sustinebit. * EDICTUM VALENTINIANI ET MARCIANI AA. AD POP. *<A 450 D.V ID.OCT.CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. VII ET AVIENO CONSS.>

5

6

Imperator Anastasius Cum quidam per leges sacrasque constitutiones, alii per speciales largitates sibi praestituta privilegia praetendunt tam super sportulis pro conventionibus usque ad certam quantitatem praebendis quam super expensis litium vel minuendis vel penitus non agnoscendis, per hanc legem decernimus, ut, quicumque huiusmodi privilegio munitus est vel postea talem praerogativam quolibet modo meruerit, sciat, et si quos ipse utpote obnoxius sibi pro quacumque criminali vel civili causa constitutos in accusationem deduxerit, hos nihilo minus isdem privilegiis potituros, quoniam non est ferendum eos, qui praefatas praerogativas, ut ante latum est, praetendunt, aliquid plus ab adversariis suis quaerere concedi, quam ipsi ab aliis pulsati facere patiantur: ita scilicet, ut haec forma modis omnibus observetur super privilegiis per liberalitates vel generaliter quibusdam officiis aut scholis seu dignitatibus vel specialiter certis personis praestitis vel postea praebendis, sive hoc ipsum expressim principalibus dispositionibus vel adfatibus insertum sive praetermissum sit vel fuerit. * ANASTAS. A. STEPHANO MAG. MIL. *<A XXX >

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 51

1

2

3

4

5

6