Text List

Titulus 52

Titulus 52

De re iudicata

1

Imperator Antoninus Rebus quidem iudicatis standum est. Sed si probare poteris eum cui condemnatus es id quod furto amisisse videbatur recepisse, adversus iudicati agentem doli exceptione opposita tueri te poteris * ANT. A. STELLATORI. *<A 213 XII K.MART.ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2

Imperator Antoninus Res iudicatae si sub praetextu computationis instaurentur, nullus erit litium finis. * ANT. A. PACATIONO. *<A 215 PP.PRID.NON... ROMAE LAETO ET CEREALE CONSS.>

3

Imperator Antoninus Si pecuniam, quam mala ratione intercepisse vos apparuit, iussi sitis inferre cum poena et comperto praecepto praesidis non provocaveritis, universam quantitatem debetis inferre. * ANT. A. DEMETRIO. *<A XXX >

4

Imperator Gordianus Sub specie novorum instrumentorum postea repertorum res iudicatas restaurari exemplo grave est. * GORD. A. ANTONINO. *<A XXX D. VII ID. MART.>

5

Imperatores Diocletianus, Maximianus Ad solutionem dilationem petentem adquievisse sententiae manifeste probatur, sicut eum, qui quolibet modo sententiae adquieverit. Nec enim instaurari finita rerum iudicatarum patitur auctoritas * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VALENTINO. *<A 294 S. PRID. ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

6

Imperatores Honorius, Theodosius Gesta, quae sunt translata in publica monumenta, habere volumus perpetuam firmitatem. Neque enim morte cognitoris perire debet publica fides * HONOR. ET THEODOS. AA. IULIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 414 D. III K. SEPT. ROMAE CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 52

1

2

3

4

5

6