Titulus 53
Titulus 53
De exsecutione rei iudicatae
3
Imperator Antoninus Ordo rei gestae et mora solutionis, quae intercessit, constantius desiderat remedium. Si itaque praesidem provinciae, qui rem iudicatam exsequi debet, adieris et adlegaveris res soli, quae pignori datae sunt, diu subhastatas ex compacto sive ambitione diversae partis emptorem non invenire, in possessionem earum te mittet, ut vel hoc remedio res tam diu tracta ad effectum perducatur * ANT. A. AGRIPPAE. *<A 214 D. XI K. IUL. MESSALA ET SABINO CONSS.>
6
Imperator Philippus Si, ut proponis, rerum iudicatarum exsecutor datus partes sibi iudicis vindicavit et contra ea, quae pridem pro partibus tuis fuerunt statuta, aliquid pronuntiandum putavit, sententia ab eo dicta vim rei iudicatae obtinere nequaquam potest. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. TITIANO. *<A XXX >
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si longis apertisque frustrationibus partis adversae restitutio remorata est, etiam servis rebus humanis exemptis a frustratore aestimatio eorum restituenda est. Animalia quoque cum fetubus tibi intercessu praesidis repraesentabuntur * DIOCL. ET MAXIMIANUS AA. THEODORO. *<A XXX >
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Eos, quos debitores tuos esse contendis, apud rectorem conveni provinciae, qui, sive confessi debitum sive negantes et convicti fuerint condemnati nec intra statutum spatium solutioni satisfecerint, cum latae sententiae pignoribus etiam captis ac distractis secundum ea quae saepe constituta sunt meruerunt exsecutionem, iuris formam tibi custodiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GLYCONI. *<A 294 S. NON. NOV. CC. CONSS.>