Text List

Titulus 55

Titulus 55

Si plures una sententia condemnati sunt

1

Imperator Alexander Severus Si non singuli in solidum, sed generaliter tu et collega tuus una et certa quantitate condemnati estis nec additum, ut, quod ab altero servari non possit, alter suppleret, effectus sententiae virilibus portionibus discretus est. Ideoque parens pro tua portione sententiae ob cessationem alterius ex causa iudicati conveniri non potes * ALEX. A. VICTORI. *<A 229 PP.K.IUL.ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

2

Imperator Gordianus Quotiens a tutoribus singulis procuratoribus datis insequitur in omnium persona condemnatio, periculum sententiae videri esse divisum. Ideoque quod ab uno servari non potuerit, a ceteris exigi non posse explorati iuris est * GORD. A. ANNIANO. *<A 242 PP.XV K.APRIL.ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 55

1

2