Text List

Titulus 56

Titulus 56

Quibus res iudicata non nocet

1

Imperator Alexander Severus Si neque mandasti fratri tuo defensionem rei tuae neque quod gestum est ratum habuisti, praescriptio rei iudicatae tibi non oberit. Et ideo non prohiberis causam tuam agere sine praeiudicio rerum iudicatarum * ALEX. A. MASCULINO. *<A 222 PP. NON.MAI.ALEXANDRO A. CONS.>

2

Imperator Gordianus Res inter alios iudicatae neque emolumentum adferre his, qui iudicio non interfuerunt, neque praeiudicium solent inrogare. Ideoque nepti tuae praeiudicare non potest, quod adversus coheredem eius iudicatum est, si nihil adversus ipsam statutum est * GORD. A. ATHENIO. *<A 239 PP.V ID.IUL.GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus Iuris manifestissimi est et in accusationibus his, qui congressi iudicio non sunt, officere non posse, si quid forte praeiudicii videatur oblatum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HONORATO. *<A 289 PP.XIIII K.SEPT.BASSO ET QUINTILIANO CONSS.>

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Nec in simili negotio res inter alios actas absenti praeiudicare saepe constitutum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOTERIANO. *<A 294 S.III K.DEC.CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 56

1

2

3

4