Text List

Titulus 66

Titulus 66

Si pendente appellatione mors intervenerit

1

Imperator Alexander Severus Etiam post mortem eius qui appellavit necesse est heredibus eius vel reddi causas provocationis vel statutis adquiescere. * ALEX. A. IULIANO. *<A 222 PP. VI K. NOV. ALEXANDRO A. CONS.>

2

Imperator Alexander Severus Eius, qui requirendus adnotatus appellaverat et ante actam causam mortuus est, bona ad successorem pertinere parentibus meis placuit. * ALEX. A. MARCELLINAE. *<A 222 PP. III NON. DEC. ALEXANDRO CONS.>

3

Imperator Alexander Severus Si is, qui ademptis bonis in exilium datus appellaverit ac pendente provocatione defunctus est, quamvis crimen in persona eius evanuerit, tamen causam bonorum agi oportet. Nam multum interest, utrum capitalis poena inrogata bona quoque rei adimat, quo casu morte eius extincto crimine nulla quaestio superesse potest, an vero non ex damnatione capitis, sed speciali praesidis sententia bona auferantur: tunc enim subducto reo sola capitis causa perimitur bonorum remanente quaestione * ALEX. A. ULPIO. *<A 228 PP. V ID. MART. MODESTO ET PROBO CONSS.>

4

Imperator Gordianus Si pater tuus ad decurionatum devocatus appellationem interposuit eaque pendente concessit in fatum, honoris eius quaestio morte finita est. * GORD. A. ALEXANDRO. *<A 238 PP. PRID. NON. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

5

Imperator Gordianus Quamvis ancilla, de cuius dominio disceptabatur et a rectore provinciae contra te iudicatum fuerat, in fatum concesserit, tamen cum appellationem super ea interpositam fuisse et in numero cognitionum pendere proponas, ea provocatio suo ordine propter peculium ancillae audiri debet. * GORD. A. FELICI. *<A 238 PP. VII K. DEC. PIO ET PONTIANO CONSS.>

6

Imperator Constantinus Si unus ex litigatoribus adhuc pendente appellatione defunctus sit, non residuum tantum temporis heredes eius habent, sed etiam alios quattuor menses. Sin autem ad deliberationem hereditatis certum tempus indulgetur, post elapsum eius idem tempus quattuor mensum numerabitur, ne ignorantes negotium vel etiam super adeunda hereditate dubitantes, priusquam aliquod commodum sentiant, damnis adfici compellantur * CONST. A. AD BASSUM PU. *<A 321 D. XIII K. IUN. SIRMI CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 66

1

2

3

4

5

6