Text List

Titulus 67

Titulus 67

De his qui per metum iudicis non appellaverunt

1

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si contra te iure pronuntiatum est nec appellationis imploratum auxilium, intellegis adquiescere te statutis oportere. In sacro enim comitatu nostro timere nihil potuisti * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOPHANI. *<A 293 S. XV K. IUL. PHILIPPOPOLI AA. CONSS.>

2

Imperator Julianus His, qui tempore competenti non appellant, redintegrandae audientiae facultas denegetur. Omnes igitur, qui contra praefectos urbi, magistros officiorum, magistros militum seu proconsules seu comites orientis seu vicarios seu praefectos augustales vel alium iudicem sub specie formidinis provocationem non arbitrantur interponendam, a revocanda lite pellantur.

Qui vero vim sustinuerunt contestatione publice proposita, intra dies videlicet legitimos, quibus appellare licet, causas appellationis evidenti adfirmatione distinguant, ut hoc facto tamquam interposita appellatione isdem aequitatis adminicula tribuantur. * IUL. A. GERMANIANO PP. *<A 362 EMISSA XV K. IUL. MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 67

1

2