Titulus 75
Titulus 75
De revocandis his quae per fraudem alienata sunt
1
Imperator Antoninus Si heres post aditam hereditatem ad eum cui cessit corpora hereditaria transtulit, creditoribus permansit obligatus. Si igitur in fraudem tuam id fecit, bonis eius excussis usitatis actionibus, si tibi negotium fuerit gestum, ea quae in fraudem alienata probabuntur revocabis * ANT. A. CAESIAE. *<A 213 PP. II ID. OCT. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
2
Imperator Alexander Severus Si successione patris abstenta fuisti, ob ea quae in dotem data sunt convenire te creditores nequeunt, quibus pignerata in dotem data non docentur, nisi bonis defuncti non sufficientibus in fraudem creditorum dotem constitutam probabitur. * ALEX. A. SYMPHORIANAE. *<A 232? PP. X K. IUL. PROBO ET MAXIMO CONSS.>
3
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si paterna hereditate abstinuisti nec quicquam in fraudem creditorum ex bonis eius in te donationis iure transscriptum est, a privatis creditoribus praeses provinciae conveniri te non patietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ACYNDINO. *<A 290 PP. X K. IUL. IPSIS IIII ET III AAA. CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ignoti iuris non est adversus eum, qui sententia condemnatus intra statutum tempus satis non fecit nec defenditur, bonis possessis itemque distractis per actionem in factum contra emptorem, qui sciens fraudem comparavit, et eum, qui ex lucrativo titulo possidet, scientiae mentione detracta creditoribus esse consultum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRESCENTINO. *<A 293 S. X K. NOV. AA. CONSS.>