Titulus 1
Titulus 1
De interdictis.
1
Imperator Alexander Severus Cum proponas radicibus arborum in vicina agathangeli area positis crescentibus fundamentis domus tuae periculum adferri, praeses ad exemplum interdictorum, quae in albo proposita habet: "si arbor in alienas aedes impendebit", item: "si arbor in alienum agrum impendebit", quibus ostenditur ne per arboris quidem occasionem vicino nocere oportere, rem ad suam aequitatem rediget. * ALEX. A. APRO EVOCATO. *<A 224 PP. VII K. APRIL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>
3
Imperatores Diocletianus, Maximianus Incerti iuris non est orta proprietatis et possessionis lite prius possessionis decidi oportere quaestionem competentibus actionibus, ut ex hoc ordine facto de dominii disceptatione probationes ab eo qui de possessione victus est exigantur. Interdicta autem licet in extraordinariis iudiciis proprie locum non habent, tamen ad exemplum eorum res agitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POMPEIANO. *<A 293 SUBSCRIPTA V K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>