Titulus 2
Titulus 2
Quorum bonorum
1
Imperatores Severus, Antoninus Hereditatem eius, quem patrem tuum fuisse dicis, petiturus iudicibus qui super ea re cognituri erunt de fide intentionis adlega. Quamvis enim bonorum possessionem ut praeteritus agnovisti, tamen interdicto quorum bonorum non aliter possessor constitui poteris, quam si te defuncti filium esse et ad hereditatem vel bonorum possessionem admissum probaveris * SEV. ET ANT. AA. .TO. *<A 197 PP. VIII K. IAN. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
2
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si ex edicto sororis patruelis intestato sine liberis defunctae recte petita bonorum possessione quaesisti successionem ac negotium integrum est, quae cum moreretur eius fuerunt, secundum edicti quorum bonorum tenorem ab his, qui pro herede vel pro possessore possident dolove malo fecerint, quo magis desierint possidere, tibi rector provinciae restitui efficiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCO. *<A 294 S. VI K. APRIL. CC. CONSS.>