Titulus 8
Titulus 8
De liberis exhibendis seu de ducendis et de homine libero exhibendo.
1
Imperator Antoninus Si, ut proponis, cum tua e potestatis esses, super rebus matris obtinuisti, potes eos qui tibi condemnati sunt convenire. Quod si extitit, qui te filium et in sua potestate esse contendit, interdicto in eam rem proposito de fide intentionis eius quaeretur * ANT. A. IUSTINO. *<A 212 PP. VI ID. APRIL. DUOBUS ASPRIS CONSS.>