Text List

Titulus 9

Titulus 9

De precario et de Salviano interdicto

1

Imperator Gordianus Si te non remittente pignus debitor tuus ea quae tibi obnoxia sunt venumdedit, integrum tibi ius est ea persequi, non interdicto Salviano ( id enim tantummodo adversus conductorem debitoremve competit), sed Serviana actione vel quae ad exemplum eius instituitur utilis adversus emptorem exercenda. * GORD. A. ARISTONI. *<A 238 PP. VI ID. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Habitantis precario heredes ad restituendum habitaculum teneri contra eos interdicto proposito manifeste declaratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FABRICIO. *<A 293 S. K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 9

1

2