Titulus 16
Titulus 16
Quae res pignori obligari possunt vel non et qualiter pignus contrahatur.
1
Imperatores Severus, Antoninus Alumnos tuos et ceteras res, quas neminem credibile est pignori specialiter daturum fuisse, generali pacti conventione, quae de bonis tuis facta est, in causam pignoris non fuisse rationis est. * SEV. ET ANT. AA. OPTATO. *<A 197 PP. XII K. APRIL. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
4
Imperator Alexander Severus Nomen quoque debitoris pignerari et generaliter et specialiter posse pridem placuit. Quare si debitor is satis non facit, cui tu credidisti, ille, cuius nomen tibi pignori datum est, nisi ei cui debuit solvit nondum certior a te de obligatione tua factus, utilibus actionibus satis tibi facere usque ad id, quod tibi deberi a creditore eius probaveris, compelletur, quatenus tamen ipse debet * ALEX. A. ....... EVOCATO.*<A 225 PP. PRID. K. MART. FUSCO ET DEXTRO CONSS.>
5
Imperator Alexander Severus Spem eorum praemiorum, quae pro coronis athletis pensitanda sunt, privata pactione pignerare minime admittendum est: et ideo nec si generale pactum de omnibus bonis pignori obligandis intervenerit, tenet. * ALEX. A. SEPTIMIO. *<A 233 PP. III K. MAI. MAXIMO II ET PATERNO CONSS.>
6
Imperatores Diocletianus, Maximianus Qui filios vestros vel liberos homines pro pecunia quam vobis credebat pignoris titulo accepit, dissimulatione iuris se circumvenit, cum sit manifestum obligationem pignoris non consistere nisi in his, quae quis de bonis suis facit obnoxia. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFO. *<A 293 S. K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>
7
9
Imperator Justinianus Si quis in cuiuscumque contractus instrumento ea verba posuerit: " fide et periculo rerum ad me pertinentium" vel " per earum exactionem satisfieri tibi permitto", sufficere ea verba ad rerum tam earum quas in praesenti debitor habet quam futurarum hypothecam, nec ex prioribus sanctionibus minus habere speciali hypothecae memoria videri, cum sit iustum voluntates contrahentium magis quam verborum conceptionem inspicere.
Super qua generali hypotheca illud quoque ad conservandam contrahentium voluntatem sancimus, ut et, si " res suas" supponere debitor dixerit, non adiecto" tam praesentes quam futuras", ius tamen generalis hypothecae etiam ad futuras res producatur. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. III ID. DEC. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. PP. II CONS.>