Titulus 17
Titulus 17
Qui potiores in pignore habeantur
1
Imperatores Severus, Antoninus Qui pignus secundo loco accepit, ita ius suum confirmare potest, si priori creditori debitam pecuniam solverit aut, cum obtulisset isque accipere noluisset, eam obsignavit et deposuit nec in usus suos convertit. * SEV. ET ANT. AA. SECUNDO. *<A 197 PP. K. FEBR. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
2
Imperator Antoninus Si decreto praetoris, qui de fideicommisso ius dixit, in possessionem fundi hereditarii fideicommissi condicionalis servandi gratia prius inducti estis, quam adversarius vester in causa iudicati eiusdem fundi pignus occupavit iussu eius, qui iure sententiam exsequebatur, tempore potiores estis. Nam cum de pignore utraque pars contendat, praevalet iure, qui praevenit tempore * ANT. A. CHRESTO. *<A 212 PP. V ID. MAI. DUOBUS ASPRIS CONSS.>
4
Imperator Antoninus Cum rem publicam heliopolitanorum propter emolumentum sententiae in rerum tam heredis quam hereditariarum possessionem missam esse proponas, intellegis, quamvis pater tuus cum sossiano contraxerit, tamen, si personali actione eum habuit obligatum, praeponi rem publicam iure pignoris, quae ex auctoritate eius qui iubere potuit servandi iudicati causa occupavit. * ANT. A. SILVANO. *<A 215 PP. V ID. DEC. LAETO II ET CEREALE CONSS.>
6
Imperatores Valerianus, Gallienus Si generaliter bona sint obligata et postea res alii specialiter pignori dentur, quoniam ex generali obligatione potior habetur creditor qui ante contraxit, si ab illo tu comparasti, non oportet te ab eo qui postea credidit inquietari. * VALER. ET GALLIEN. AA. PHILOXENO. *<A 260 PP. PRID. ID. MAI. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Licet isdem pignoribus multis creditoribus diversis temporibus datis priores habeantur potiores, tamen eum, cuius pecunia praedium comparatum probatur, quod ei pignori esse specialiter statim convenit, omnibus anteferri iuris auctoritate declaratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANO. *<A 293 SUBSCRIPTA XVII K. FEBR. AA. CONSS.>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Diversis temporibus eadem re duobus iure pignoris obligata eum, qui prior data mutua pecunia pignus accepit, potiorem haberi certi ac manifesti iuris est, nec alias secundum distrahendi potestatem huius pignoris consequi, nisi superiori creditori debita fuerit soluta quantitas. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FABRICIO. *<A 293 S. PRID. K. MAI HERACLIAE AA. CONSS.>
10
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum tibi pro dote quam acceperat res maritus obligavit, eo mortuo hi, quibus easdem pignori dederat, non offerentes debitum nulla possunt persequi ratione. Nam chirographarios creditores nec in rem nec in personam eos, qui debitori non probantur successisse, ulla ratione convenire posse manifestum est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POLYDEUCAE. *<A 294 PP. NON. DEC. CC. CONSS.>
11
Imperator Leo Scripturas, quae saepe adsolent a quibusdam secrete fieri, intervenientibus amicis nec ne, transigendi vel paciscendi seu fenerandi vel societatis coeundae gratia seu de aliis quibuscumque causis vel contractibus conficiuntur, quae idiochira graece appellantur, sive tota series eorum manu contrahentium vel notarii aut alterius cuiuslibet scripta fuerit, ipsorum tamen habeant subscriptiones, sive testibus adhibitis sive non, licet condicionales sint, quos vulgo tabularios appellant, sive non, quasi publice scriptas, si personalis actio exerceatur, s uum robur habere decernimus.
Sin autem ius pignoris vel hypothecae ex huiusmodi instrumentis vindicare quis sibi contenderit, eum qui instrumentis publice confectis nititur praeponi, etiamsi posterior dies his contineatur, nisi forte probatae atque integrae opinionis trium vel amplius virorum subscriptiones isdem idiochiris contineantur: tunc enim quasi publice confecta accipiuntur. * LEO A. ERYTHRIO PP. *<A 472 D. K. IUL. CONSTANTINOPOLI MARCIANO CONS.>
12
Imperator Justinianus Adsiduis aditionibus mulierum inquietati sumus, per quas suas dotes deperditas esse lugebant et ab anterioribus creditoribus substantias maritorum detentas.
Nos itaque ad antiquas leges perspeximus in personalibus actionibus rei uxoriae actioni, quam in praesenti sustulimus, magnam praerogativam praestantes, ut contra omnes paene personales actiones habeat privilegia et creditores alios antecedat, licet fuerant anteriores.
Et haec cum in personalibus statuerant actionibus, si hypothecam respiciebant, ilico iustitiae vigorem relaxabant et senioribus hypothecis novas mulieris hypothecas, si habebat actiones, expellebant, nec ad fragilitatem muliebrem respicientes nec quod et corpore et substantia et omni vita sua marito fungitur, cum paene mulieribus tota substantia in dote constituta est.
Oportebat enim disponi maritos creditoribus suis ex sua substantia satisfacere, non dote muliebri, quam ad suos victus suasque alimonias mulier possidet, vel a semet ipsa data vel pro ea ab alio.
( 1) ad haec omnia respicientes et reminiscentes, quod et alias duas constitutiones fecimus pro dotibus mulieribus subvenientes, et omnia in unum colligentes sancimus ex stipulatu actionem, quam mulieribus iam pro dote instituendam dedimus cuique etiam tacitam donavimus inesse hypothecam, potiora iura contra omnes habere mariti creditores. Licet anterioris sint temporis privilegio vallati
Cum enim in personalibus actionibus secundum quod diximus tali privilegio utebatur res uxoria, quapropter non et in hypothecam hoc mulieri et nunc indulgemus beneficium, licet res dotales vel ex his aliae comparatae non extent, sed quocumque modo vel dissipatae vel consumptae sunt, si tamen re ipsa fuerint parti mariti datae? quis enim eas non miseretur propter obsequia, quae maritis praestant , propter partus periculum et ipsam liberorum creationem, pro qua multa nostris legibus inventa sunt privilegia?
Ideo quod antiquitas quidem dare incepit, ad effectum autem non pertulit, nos pleno legis articulo consumavimus et, sive liberos habet mulier sive ab initio non habuit sive progenitos amisit, hoc ei privilegium indulgemus.
Exceptis videlicet contra novercas anterioris matrimonii filiis, quibus pro dote matris suae iam quidem dedimus hypothecas contra paternas res vel eius creditores, in praesenti autem similem praerogativam servamus, ne, quod posteriori datum est uxori, hoc anteriori denegetur, sed sic maneat eis ius incorruptum, quasi adhuc vivente matre eorum: duabus enim dotibus ab eadem substantia debitis es tempore praerogativam manere volumus.