Titulus 18
Titulus 18
De his qui in priorum creditorum locum succedunt
1
2
Imperator Antoninus Cum pro parte, in cuius potestate non eras, pecuniam fisco intuleris, et iure privilegio eius successisti et eius locum cui pecuniam numerasti consecutus es, nec hi creditores patris tui, qui personalem habuerunt actionem vel cum eo postea sub pignoribus contraxerunt, pignora tua te ignorante distrahendo iuri tuo aliquid derogaverunt.
3
Imperator Alexander Severus Si potiores creditores pecunia tua dimissi sunt, quibus obligata fuit possessio, quam emisse te dicis, ita ut pretium perveniret ad eosdem priores creditores, in ius eorum successisti et contra eos, qui infirmiores illis fuerunt, iusta defensione te tueri potes. * ALEX. A. VALENTI. *<A 224 PP. K. FEBR. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>