Text List

Titulus 26

Titulus 26

Etiam ob chirographariam pecuniam pignus teneri

1

Imperator Gordianus Pignus intercidit, si novatione facta in alium ius obligationis transtulisti nec , ut ea res pignoris nomine teneretur, cautum est.

Quod si pactum inter te eumque, qui postea dominus fundi constitutus novam obligationem susceperat, intercessit, ut idem fundus tibi pignoris nomine teneatur, quamvis personali actione expertus feceris condemnationem, pignoris tamen habes persecutionem.

Ac si in possessione fueris constitutus, nisi ea quoque pecunia tibi a debitore reddatur vel offeratur, quae sine pignore debetur, eam restituere propter exceptionem doli mali non cogeris. Iure enim contendis debitores eam solam pecuniam, cuius nomine pignora obligaverunt, offerentes audiri non oportere, nisi pro illa etiam satisfecerint, quam mutuam simpliciter acceperint

Quod in secundo creditore locum non habet: nec enim necessitas ei imponitur chirographarium etiam debitum priori creditori offerre. * GORD. A. FESTO. *<A 239 PP. ID. MART. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 26

1