Text List

Titulus 27

Titulus 27

De distractione pignorum

1

Imperator Alexander Severus Fundum pignori obligatum, si creditor ex fructibus debitum persecutus est, cum ipso iure pignus obligatione liberatum sit, distrahere minime potest. * ALEX. A. PACATAE. *<A 223 PP. ID. IAN. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Creditor, qui hypothecae seu pignori rem sibi nexam vendiderit, rem litigiosam non videtur vendere, quia precario debitor possidet. * ALEX. A. MAXIMO. *<A 223 PP. XII K. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

3

Imperator Alexander Severus Hypothecis vel pignoribus a creditore venumdatis in id quod deest adversus reum vel fideiussorem actio competit. * ALEX. A. LUCIANO. *<A 223 PP. III NON. NOV. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4

Imperator Alexander Severus Creditor hypothecas sive pignus cum proscribit, notum debitori facere, si bona fide rem gerit, et quando licet testato dicere debet. Si quid itaque per fraudem in pignore villae venditae commissum probare potes, ut inferatur actio, quae eo nomine competit, adi eum cuius de ea re notio est * ALEX. A. CRESCENTI. *<A 225 PP. K. IUN. FUSCO ET DEXTRO CONSS.>

5

Imperator Alexander Severus Si residuum debiti paratus es solvere, praeses provinciae dabit arbitrum, apud quem, quantum sit quod superest ex debito, examinabitur: et sive ad iudicem venire diversa pars cessaverit sive oblato superfluo ad venditionem prosiluerit, improba alienatio proprietatis tuae ius non auferet. * ALEX. A. SOSSIANO. *<A 231 PP. XII K. AUG. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

6

Imperator Gordianus Quamdiu non est integra pecunia creditori numerata, etiamsi pro parte maiore eam consecutus sit, distrahendi rem obligatam non amittit facultatem. * GORD. A. ROGATO. *<A 238 PP. XIII K. SEPT. PIO ET PONTIANO CONSS.>

7

Imperator Gordianus Si cessante solutione creditor non reluctante lege contractus ea quae pignori sibi nexa erant distraxit, revocari venditionem iniquum est, cum, si quid in ea re fraudulenter fecerit, non emptor a te, sed creditor conveniendus sit. * GORD. A. CARO. *<A 238 PP. V K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>

8

Imperator Gordianus Si prius, quam distraheretur pignorata possessio, pecuniam creditori obtulisti, eoque non accipiente contestatione facta eam deposuisti et hodieque in eadem causa permanet, pignoris distractio non valet. Quod si prius, quam offerres, legem venditionis exercuit, quod iure subsistit revocari non debet * GORD. A. MAXIMO. *<A 239 PP. III NON. APRIL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

9

Imperatores Diocletianus, Maximianus Quae specialiter vobis obligata sunt, debitoribus detractantibus solutionem bona fide debetis et sollemniter vendere: ita enim parebit, an ex pretio pignoris debito satisfieri potest. Quod si quid deerit, non prohibemini etiam cetera bona iure conventionis consequi * DIOCL. ET MAXIM. AA. CYRILLO. *<A 287 PP. XIII K. IUN. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

10

Imperatores Diocletianus, Maximianus Et qui sub imagine alterius personae, quam supposuerat, iugiter tenet, cum sibi negotium gerat, alienasse non videtur. Iure enim pignoris obligatum praedium neque si per subiectam personam creditor comparaverit neque si sibi addixerit, debitori adfert praeiudicium, sed in eadem causa permanet, in qua fuit ante huiusmodi collusionem

Sane si debitore distrahente comparaverit, consensu emptionem perfectam, si neque dolus adversarii neque metus causa gesta arguentur, revocari exemplo grave est.

Si igitur poteris evidentibus probationibus monstrare creditorem per suppositam imaginarii emptoris personam semper possessionem tenuisse nec vendita bona fide praedia postea sinceriter comparasse, potes oblata pecunia cum usuris ad restitutionem creditorem compellere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. RUFINO. *<A 290 PP. III NON. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

11

Imperatores Diocletianus, Maximianus Mulier licet res specialiter pignori dederit pro alio, creditor eas distrahendi non habet facultatem, nisi dissimulatione, marito obligante velut proprias, creditoris ignorantiam circumscripserit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINAE. *<A 293 PP. V K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>

12

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si debitor rem tibi iure pignoris obligatam te non consentiente distraxit, dominium cum sua causa transtulit ad emptorem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOTICO. *<A 293 S. PRID. K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>

13

Imperatores Diocletianus, Maximianus Qui praedium obligatum a creditore comparavit, si in vacuam possessionem inductus non est, nullam in rem actionem habet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODOTAE. *<A 293 >

14

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si in hoc quod iure debetur tibi satisfactum non fuit, et debitoribus res obligatas tenentibus aditus praeses provinciae tibi distrahendi iubebit fieri facultatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MODESTO. *<A 293 PP. XVI K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>

15

Imperatores Diocletianus, Maximianus Obligatis pignori mancipiis a creditore distractis ac traditis si post debitor quondam haec sollicitaverit, non venditori, sed emptori contra possidentem in rem competit actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AVIANAE. *<A 294 D. K. MART. SIRMI CC. CONSS.>

16

Imperatores Diocletianus, Maximianus Unus ex multis debitoris qui pignora tradiderat heredibus, quod ab eo personali actione peti potuit, solvendo res obligatas distrahendi creditori facultatem non ademit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SILVIANO. *<A 294 S. III NON. APRIL. CC. CONSS.>

17

Imperatores Diocletianus, Maximianus Rei creditor obligatae generali sive speciali conventione per creditorem alium, cui non fuerat nexa, venumdatae non amittit persecutionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AGAPAE. *<A 294 D. PRID. NON. APRIL. CC. CONSS.>

18

Imperatores Diocletianus, Maximianus Qui a creditore pignori obligatum iure emit, de proprietate vinci non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.GAIANO. *<A 294 SUBSCRIPTA VI K. MAI. CC. CONSS.>

19

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si maritus tuus mutuam, licet tuam, dedit pecuniam, eorum, quae pignoris titulo accepit, si ei non successisti, distrahendi nomine tuo nullam habes facultatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LIVIAE. *<A 294 S. VI ID. NOV. HERACLIAE CC. CONSS.>

20

Imperatores Diocletianus, Maximianus Secundum placiti fidem, si nihil convenit specialiter, pignoribus a creditore maiore quam ei debebatur pretio distractis, licet ex eo fundus comparatus sit, non super hoc in rem, sed in personam, id est pigneraticia, de superfluo competit actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SABINO. *<A 294 S. IIII ID. NOV. BYZANTIO CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext