Text List

Titulus 45

Titulus 45

De officio civilium iudicum.

1

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius. Honorati, qui lites habere noscuntur, his horis, quibus causarum merita vel fata panduntur, residendi cum iudice non habeant facultatem. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. CURTIO PP. *<A 408 D. III NON. FEBR. ROMAE BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

2

Imperatores Honorius, Theodosius. Si quis pro publicis functionibus, quae flagitantur, aliquo se defendere temptet munimine, adeat iudicem et promat, quae duxerit adserenda: quem si iudex, quod non arbitramur, minus audire maluerit, ipse quidem administrator triginta librarum auri, apparitio vero eius quinquaginta feriatur dispendio. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 409 D. XIIII K. AUG. CONSTANTINOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 45

1

2