Titulus 46
Titulus 46
De officio iudicum militarium.
2
Imperatores Honorius, Theodosius. Praecipimus, ne quando curiales vel privatae condicionis homines ad militare exhibeantur iudicium vel contra se agentum actiones excipiant vel litigare in eo cogantur. Interminationem autem quinquaginta librarum auri adversus comitianum officium proponi decernimus, si quid contra haec aliquando temptaverit * HONOR. ET THEODOS. AA. MONAXIO PP. *<A 416 D. VI K. SEPT. EUDOXIOPOLI THEODOSIO A. VII ET PALLADIO CONSS.>
3
Imperatores Theodosius, Valentinianus. Nemo de his, qui in virorum spectabilium ducum officiis militaverint, scholae agentum in rebus quacumque subreptione post completam militiam societur, ne agendi vices viri clarissimi principis accipiat facultatem. Si quis autem adversus haec nostrae perennitatis decreta venire conetur, militia spoliatus proscriptionis poena pro parte bonorum tertia constringatur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ANATOLIO MAG. MIL. *<A 443 D. V K. FEBR. CONSTANTINOPOLI MAXIMO II ET PATERIO CONSS.>
4
Imperatores Theodosius, Valentinianus. Duces limitum et praecipue, quibus gentes quae maxime cavendae sunt appropinquant, in ipsis limitibus commorari et milites ad proprium redigere numerum imminentibus magisteriis potestatibus diuturnisque eorum exercitationibus inhaerere praecipimus.
Quibus cum principe castrorumque praepositis pro laborum vicissitudine limitaneorum militum duodecimam annonarum partem, distribuendam videlicet inter eos magisteriae potestatis arbitrio, deputamus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. NOMO MAG. OFF. *<A 443 D. PRID. ID. SEPT. CONSTANTINOPOLI MAXIMO II ET PATERIO CONSS.>