Titulus 1
Titulus 1
Qui accusare non possunt
1
Imperatores Severus, Antoninus Prius est, ut criminibus, quae tibi ut graviora ab adversario tuo obiciuntur, caedis atque vulnerum respondeas, et tunc ex eventu causae iudex aestimabit, an tibi permittendum sit eundem accusare, tametsi prior inscriptionem deposuisti. * SEV. ET ANT. AA. SILVANO. *<A 195 PP. V ID. MART. TERTULLO ET CLEMENTE CONSS.>
2
3
Imperator Alexander Severus Qui crimen publicum instituere properant, non aliter ad hoc admittantur, nisi prius inscriptionum pagina processerit et fideiussor de exercenda lite adhibitus fuerit.
Sin vero post satisdationem praesentes non fuerint, edicto admonendi sunt, ut veniant ad causam agendam, et si non adfuerint, non solum extra ordinem puniendi sunt, sed etiam sumptus, quos in eam rem et circa ipsum iter ad litem vocati fecerunt, dependere cogentur. * ALEX. A. RUFO. *<A 222 PP. III NON. FEBR. ALEXANDRO A. CONS.>
5
Imperator Alexander Severus Senatus consulto permissum non est mulieri legis corneliae crimine reum facere, nisi res ad eam pertineat. Cum igitur filii tui tutores et curatores habent, ipsi deliberare debent, an instrumenta, ex quibus adversarium filiorum tuorum obtinuisse dicis, falsa esse accusare debeant * ALEX. A. MARCELLINAE. *<A 222 PP. K. OCT. ALEXANDRO A. CONS.>
12
14
Imperatores Diocletianus, Maximianus Propter insidias, quas tuae vitae paratas contendis, accusationem apud praesidem provinciae contra filium tuum, si pietas et ratio naturalis animi tui non revocat intentionem, instituere potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AELIAE. *<A 294 S. XVI K. MART. CC. CONSS.>
16
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum rationibus iuris congruit desiderium tuum postulantis accusationem tertiam ei qui tuos reos delatos habet non permitti contra legis praescripta, nisi suas suorumque iniurias quis persequatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CALLITYCHO. *<A 294 S. XII K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
17
Imperatores Diocletianus, Maximianus Iniquum et longe a beatitudine saeculi nostri esse credidimus, ut thaumastus accusandi eius haberet facultatem, in cuius domo eum, licet ingenuum, a prima tamen aetate fuisse constabit. Quare ex nomine thaumasti mentio super conflictu criminali symmacho conquiescat. Si quam sane civilem petitionem idem thaumastus sibi competere confidit, iudicio praesidiali poterit experir * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PARS SENT. D. V ID.IAN.DIOCL. VII. ET MAXIM. VI. AA. CONSS.*<A 299 >
18
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si sororem tuam leviorum commissorum ream facis, accusationem non prohiberis exercere in iudicio praesidali, quo temerarie commissa congrua ultione plectantur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANO. *<A 304 D. III K. MART. DIOCLETIANO VIIII ET MAXIMIANO VIII AA. CONSS.>
19
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Neganda est accusatis, qui non suas suorumque iniurias exsequantur, licentia criminandi in pari vel minori crimine, priusquam se crimine quo premuntur exuerint , secundum scita veterum iuris conditorum, ita tamen, ut et ipsi inscriptiones contra eos etiam pendente accusatione deponere possint. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. LAODICIO PRAES. SARDINIAE. *<A 374 D. PRID. ID. AUG. CARNUNTI GRATIANO A. III ET EQUITIO CONSS.>
20
Imperatores Arcadius, Honorius Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinationem iudicii, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. Maiestatis autem crimen excipimu * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 397 D. VI ID. NOV. CONSTANTINOPOLI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>
21
Imperatores Honorius, Theodosius Liberti si accusatores manumissorum heredumve esse praesumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante prohibitae delationis exordium. * HONOR. ET THEODOS. AA. CONSS. PRAETORIBUS TRIBUNIS PLEBI SENATUI S.D.*<A 423 D. VIII ID. AUG. RAVENNAE ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>