Titulus 2
Titulus 2
De accusationibus et inscriptionibus
2
4
Imperator Gordianus Si accusatoribus absentibus et non per contumaciam adesse iudicio cessantibus ex una postulatione aditus praeses provinciae non causa cognita sententiam dixit, qua eum de quo querimoniam detulisti liberandum existimavit, criminatione etiam nunc perseverante, quae contumacia vel cessatione accusatorum non interveniente auferri non potuit, causa intentati criminis apud eundem vel successorem eius more iudiciorum tractabitur. * GORD. A. ARCHELAO. *<A 241 PP.NON.MART.GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>
5
Imperator Gordianus Non ideo minus crimine seu atrociorum iniuriarum iudicio tenetur is qui in istam accusationem incidit, quod dicat alium se huius facti mandatorem habuisse. Namque hoc casu praeter principalem reum mandatorem quoque ex sua persona conveniri posse ignotum non est * GORD. A. PAULINO. *<A 241 PP.III ID.SEPT.GORDIANO A.II ET POMPEIANO CONSS.>
6
Imperator Gordianus Absentem capitali crimine accusari non posse, sed requirendum tantummodo adnotari solere, si desit, vetus ius est.
Et ideo cum absentem te et ignorantem, cui numquam ullum crimen denuntiatum esset, per iniuriam a praeside provinciae in metallum datum dicas, quo magis in praesenti te agente, ut adseveras, iam nunc fides veri possit illuminari, praefectos praetorio adire cura, qui, quidquid novo more et contra formam constitutionum gestum deprehenderint, pro sua iustitia reformabunt. * GORD. A. AVIDIANO. *<A 243 PP.IIII NON. APRIL.ARRIANO ET PAPO CONSS.>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si quis se iniuriam ab aliquo passum putaverit et querellam deferre voluerit, non ad stationarios decurrat, sed praesidalem, adeat potestatem aut libellos offerens aut querellas suas apud acta deponens. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EXEMPL. SACR. LITT.*<A XXX PP. SINE DIE ET CONSULE.>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Qui de crimine publico in accusationem deductus est, ab alio super eodem crimine deferri non potest.
10
Imperatores Diocletianus, Maximianus Qui explicandi negotii spem, cuius finis in iudicis potestate ac motu situs est, pollicetur, non minus ob illicitam sponsionem crimen contrahit, quam qui ad huiusmodi promissionis commercium contra disciplinam publicam adspirat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. URSAE. *<A 290 PP.III K.NOV.IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
11
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si quis homicidii crimen existimat persequendum, secundum iuris publici formam debebit eum, qui in primordio homicidii postulaverat reum neque probaverat ideoque reus absolutus est, praevaricationis arguere: id enim salubriter statutis principum parentum nostrorum iurisque forma praescriptum est: vel si id non putaverit agendum, ad sequens crimen, id est pastorum latronumve, descendere eum coges atque id exsequi iudicio tuo, cum, si quidem id ab incusato appareat esse commissum, ob ultionem publicam obnoxius legibus fiat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HAVE CRISPINE CARISS. NOBIS.*<A 292 D.III ID.APRIL.HANNIBALIANO ET ASCLEPIODOTO CONSS.>
14
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius Singuli universique iudices cognoscant in publicis criminibus non oportere emendicatis suffragiis decretorum aut relationibus a publicis personis destinandis credere, sed rei veritatem requirere. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. ET ARCAD. A. CYNEGIO PP. *<A 385 D.PRID.K.MAI.CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>
15
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius Tunc convenit potentiores viros adesse iudiciis, cum eorum praesentiam in criminibus publicis per inscriptionem causa deposcat, licet in pecuniariis causis per procuratores lites sustineant. * GRAT. VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAAA. TATIANO PP. *<A 390 D.XV K.MART.MEDIOLANI VALENTINIANO A.IIII ET NEOTERIO CONSS.>
16
17
Imperatores Honorius, Theodosius In causis criminalibus dignum est, ut inscriptiones proponantur, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designant, ut alterutram partem digna legum tenere possit auctoritas.
Nemo tamen sibi blandiatur obiectu cuiuslibet criminis de se in quaestione confessus, veniam sperans propter flagitia adiuncti, vel communione criminis consortium personae superioris optans, aut inimici supplicio in ipsa supremorum suorum sorte sociandus, aut eripi se posse confidens aut studio aut privilegio nominati, cum veteris iuris auctoritas de se confessos ne interrogari quidem de aliorum conscientia sinat. Nemo igitur de proprio crimine confitentem super conscientia scrutetur aliena.* HONOR. ET THEODOS. AA. CONSS. PRAETORIBUS TRIBUNIS PLEBIS SENATUI S.D.*<A 423 D.VIII ID. AUG. RAVENNAE ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>