Text List

Titulus 4

Titulus 4

De custodia reorum

1

Imperator Constantinus In quacumque causa reo exhibito, sive accusator existat sive eum publicae sollicitudinis cura produxerit, statim debet quaestio fieri, ut noxius puniatur, innocens absolvatur.

Quod si accusator aberit ad tempus aut sociorum praesentia necessaria videatur, id quidem debet quam celerrime procurari.

Interea vero exhibito non ferreas manicas et inhaerentes ossibus mitti oportet, sed prolixiores catenas, si criminis qualitas etiam catenarum acerbitatem postulaverit, ut et cruciatio desit et permaneat fida custodia.

Nec vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari et, ubi nox geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis recipi ac revertente iterum die ad primum solis ortum ilico ad publicum lumen educi, ne poenis carceris perimatur, quod innocentibus miserum, noxiis non satis severum esse dignoscitur.

Illud etiam observabitur, ut neque his qui stratorum funguntur officio neque ministris eorum liceat crudelitatem suam accusatoribus vendere et innocentes intra carcerum saepta leto dare aut subtractos audientiae longa tabe consumere.

Non enim existimationis tantum, sed etiam periculi metus iudici imminebit, si aliquem ultra debitum tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum exhauserit, et non statim eum penes quem officium custodiae est atque eius ministros capitali poena subiecerit. * CONST. A. AD FLORENTIUM RATIONALEM. *<A 320 D. PRID. K. IUL. SERDICAE CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO C.CONSS.>

2

Imperator Constantinus Si quis in ea culpa vel crimine fuerit deprehensus, quod dignum claustris carceris et custodiae squalore videtur, auditus apud acta, cum de admisso constiterit, poenam carceris sustineat atque ita postmodum eductus apud acta audiatur.

Ita enim quasi sub publico testimonio commemoratio admissi criminis fiet, ut iudicibus immodice saevientibus freni quidam ac temperies adhibita videatur. * CONST. A. AD EUAGRIUM. *<A 326 D. III NON. FEBR. HERACLEAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

3

Imperator Constantinus Quoniam unum carceris conclave permixtos secum criminosos includit, hac lege sancimus, ut, etiamsi ponae qualitas permixtione iungenda est, sexum tamen disparem diversa claustrorum habere tutamina iubeatur. * CONSTANT. A. ACINDYNO PP. *<A 340 D. NON. APRIL. ACINDYNO ET PROCULO CONSS.>

4

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Ad commentariensem receptarum personarum custodia observatioque pertineat, nec putet hominem abiectum atque vilem obiciendum esse iudici, si reus modo aliquo fuerit elapsus. Nam ipsum volumus eiusmodi poena consumi, cui obnoxius docebitur fuisse qui fugerit.

Si vero commentariensis necessitate aliqua procul ab officio egerit, adiutorem eius pari iubemus invigilare cura et eadem statuimus legis severitate constringi. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 371 D. III K. IUL. CONTIONACI GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.>

.

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius De his quos tenet carcer id aperta definitione sancimus, ut aut convictum velox poena subducat aut liberandum custodia diuturna non maceret.

Iubemus autem, ut intra tricesimum diem semper commentariensis ingesserit numerum personarum, varietatem delictorum, clausorum ordinem aetatemque vinctorum. Officium viginti libras auri aerario nostro iubemus inferre, iudicem desidem ac resupina cervice tantum titulum gerentem extorrem impetrata fortuna decem libras auri multandum esse censemus. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 D. III K. IAN. CONSTANTINOPOLI GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

6

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 4

1

2

3

4

6