Text List

Titulus 3

Titulus 3

De exhibendis vel transmittendis reis

1

Imperatores Valentinianus, Valens Si miles in provincia repertus crimen publicum commiserit, eum rector provinciae sub custodia constituat atque ita vel causae meritum vel personae qualitatem ad magistrum militum referat. * VALENTIN. ET VALENS AA. VALENTINO CONSULARI PICENI. *<A 365 D. XI K. FEBR. MEDIOLANI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Nullus in carcerem prius quam convincatur omnino vinciatur.

Ex longinquo si quis est acciendus, non prius insimulanti accommodetur adsensus, quam sollemni lege se vinxerit.

Eique qui deducendus erit ad disponendas res suas componendosque maestos penates spatium coram loci iudice aut etiam magistratibus sufficientium dierum, non minus tamen triginta tribuatur, nulla remanente apud eum qui ad exhibendum missus est copia nundinandi.

Qui posteaquam ad iudicem venerit, adhibita advocatione ius debebit explorare quaesitum ac tamdiu pari cum accusatore fortuna retineri, donec reppererit cognitio celebrata discrimen. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 D. III K. IAN. CONSTANTINOPOLI GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

3

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Neminem iudicio exhibendum esse praecipimus, nisi de cuius exhibitione iudex pronuntiaverit. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. DREPANIO PROCONS. AFRICAE. *<A 390 D. PRID. NON. FEBR. MEDIOLANI VALENTINIANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 3

1

2

3