Titulus 51
Titulus 51
De sententiam passis et restitutis
1
Imperator Antoninus Restituo te in integrum provinciae tuae. Ut autem scias, quid sit in integrum: honoribus et ordini tuo et omnibus ceteris * ANT. A. CUM SALUTATUS AB OCLATINIO ADVENTO ET OPELLIO MACRINO PP. PP. CLARISS. VIRIS, ITEM AMICIS ET PRINCIPAL. OFFICIORUM ET UTR. ORD. VIRIS ET PROCESSISSET, OBLATUS EST EI IULIANUS LICINIANUS AB A<XX >
2
Imperator Antoninus Cum patrem tuum in metallum damnatum fuisse proponas eiusque bona merito a fisco occupata sunt, non ideo, quod ex indulgentia mea poena tantummodo metalli liberatus esset, etiam bonorum restitutionem impetravit, nisi speciale beneficium super hoc fuerit impetratum. * ANT. A. QUIETO. *<A XXX >
3
4
Imperator Alexander Severus Tutor filiorum, quorum te bonorum possessionem accepisse dicis, in metallum damnatus et postea ex indulgentia generali regressus, quamquam locupletior sit, actione tutelae administratae tibi non tenetur, si non gratia sententiae facta specialiter statum pristinum cum bonis recuperaverit. * ALEX. A. VALENTINAE. *<A XXX >
8
Imperatores Valerianus, Gallienus. Frustra adhuc servum esse tui iuris existimas, qui in metallum datus poena eius postea liberatus est. Per huiusmodi enim indulgentiae occasionem integrari dominium prius non placuit. Verum idcirco tamen impune tibi eum praeses provinciae iniuriosum esse non patietur. Quod si quid rerum tuarum tenet, procurator vobis iudex erit: fisci enim coepit esse mancipi * VALER. ET GALLIEN. AA. SELEUCO. *<A XXX >
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si pater vester in insulam deportatus generali indulgentia restitutus est nec, ut liberos in potestatem reciperet, specialiter impetravit, in dubium non venit hereditatis commodum per vos ei adquiri, quos sententia contra eum prolata patres familias effecit, nequaquam potuisse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. RESTITUTAE ET ALIIS. *<A XXX >
13
Imperator Constantinus In quaestione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis ulpiani atque pauli notis papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt.
Ita tamen, ut gesta per filium, cuius consilia legitima aetas firmaverat, rata sint eodem in potestate patria redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse potestate.
Minores enim aetate iure quicquam agere prohibentur. Quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio suo recedat regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla pravitate corruptum liberis praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat
Nam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non est eorum pecunia committenda.
Ab administratione fugiat neque tutor esse desinat omniaque minoris dispendia suis ipse damnis praestet.
Sententia vero deportationis nullo patrem praeiudicio deminuat. Quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum tradenda sunt, cuius ad imitationem publici iuris provisa custodia est. Quae nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessum.
Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia valuit, utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est , ita indulgentiae restitutio bonorum ac dignitatis uno nomine amissorum omnium sit recuperatio. Et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 321 D. XVIII K. OCT. SIRMI CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>