Titulus 1
Titulus 1
De iure fisci.
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Certa forma super metoecis data est, qui iussu principis in aliam civitatem translati sunt. Nam praedia eorum, quae antequam demigrarent habuerint, si ab his distracta non essent, fisci rationibus vindicari iam pridem decretum est, nisi aliud speciali praecepto Augusta maiestas decreverit.
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Prohibitum est cuiuscumque bona, qui fisco locum fecisse existimabitur capi prius, quam a nobis forma fuerit data.
Et ut omni improvisionis genere occursum sit caesarianis, sancimus licere universis quorum interest obicere manus his, qui ad capienda bona alicuius venerint, qui succubuerit legibus, ut, etiamsi officiales ausi fuerint a tenore datae legis desistere, ipsis privatis resistentibus a facienda iniuria arceantur.
Tunc enim is, cuius interest bona alicuius non interpellari, officialibus volentibus ea capere debet adquiescere, cum litteris nostris cognoverit non ex arbitrio suo caesarianos ad capiendas easdem venisse facultates, sed iustitiae vigorem id fieri statuisse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EXEMPL. SACR. LITT. AD FLACCUM.*<X >
6
Imperator Constantinus Iustas etiam et quae locum habent fisci actiones praecipimus concremari ob hoc solum, quod suis temporibus prolatae non sunt. Iam calumniae privatorum eo saltem arceantur exemplo, quo iustas fisci lites silere praecipimus * CONSTANT. A. AD PROVINCIALES. *<A 319 D.III K.IUN.CONSTANTINO A.V ET LICINIO C.CONSS.>
7
Imperator Constantinus Defensionis facultas danda est his, quibus aliquam inquietudinem fiscus infert, cum facultates eorundem adhuc controversia pendente inquietari describique fas non sit.
Ubi ergo controversia extiterit fisco alicuius patrimonium vindicante, apud eum omnibus facultatibus constitutis cognitio ventiletur, ut, cum rei exitus debere eas vindicari probaverit, tum demum res persequi liceat et super modo facultatum ac rerum interrogationem haberi, quae per condicionales servos investiganda est , ut, si quid subtractum fuerit, exigatur et extrinsecus tantum aliud multae nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum.
Sane in huiuscemodi quaestione si caesariani nomen inciderit, ad usurpationem constitutionis istius non debebit accedere, si quidem consuetudo fraudium, quibus praedicti omnia temerare consueverunt, exceptionem eorundem meruerit. * CONST. A. *<A 326 D.PRID.K.IAN.SIRMIO CONSTANTINO A.VII ET CONSTANTIO C.CONSS>
9
Imperatores Honorius, Theodosius Super creandis susceptoribus periculo procuratorum rei dominiciae dispositionem tuae sublimitatis firmam esse praecipimus, ita ut, omni ambitione cessante, quae statuta sunt quaeque antiqua consuetudine commendantur, in pabulis vel sumptu familiae ministrando intemerata permaneant: super irenarcho et optione omni antiqua consuetudine observanda. * HONOR. ET THEODOS. AA. PATRICIO COM. RER. PRIVAT. *<A 420 D.III K.IAN.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.VIIII ET CONSTANTIO III CONSS.>
10
Imperatores Honorius, Theodosius Eorum patrimonia mortuorum, qui vitae suae tempore diversis conscientiam suam dicuntur polluisse criminibus, fisci rationibus nequaquam competere vel ab eo alienari censemus, nisi post publicam accusationem eos constiterit fuisse convictos. * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PP. *<A 421 D.VIII ID IUL.RAVENNAE EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS.>