Text List

Titulus 3

Titulus 3

De fide et iure hastae fiscalis et de adiectionibus

1

Imperator Antoninus Quod in libellum contulisti, procuratori meo, ad cuius officium desiderium tuum pertinet, adlega. Cui si probaveris non auctore procuratore vel eo, cui vendendi fuit facultas, neque habitis hastis nec omni ordine peracto venditas res esse, et id quod ex causa iudicati debes exsolveris, rescissa venditione mala fide facta easdem res recipies cum fructibus, quos ad emptorem mala fide pervenisse vel pervenire debere constiterit * ANT. A. AGORTIAE. *<A 213 PP.NON.IAN.ANTONINO A.IIII ET BALBINO CONSS.>

2

Imperator Gordianus Duplex ratio desiderium tuum iuvat, et quod praetermissa hastarum sollemnitate possessiones tuas ex officio distractas suggeris, et quod pretii vilitate ob exiguum debitum gratiosam emptionem in fraudem tuam utilitatemque rationum mearum adversarium commentum fuisse dicis. Quapropter illicita ista redargue, tam indemnitati fisci consulturus quam tuae securitati opem laturus * GORD. A. HERACLEONI. *<A 239 PP.V K... GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

3

Imperator Gordianus Etsi instrumenta emptionis non extent, quibuscumque tamen probationibus uxor tua ostenderit ad se eam domum pertinere, quam a fisco eius nomine dicis comparatam , pretiumque ab ea exsolutum et in eam dominium translatum, frustra fiscum ex persona matris eius referre quaestionem procurator meus non sinet. * GORD. A. CRISPO. *<A 239 PP.V K.NOV.GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si tempora, quae in fiscalibus hastis statuta sunt, patiuntur, cum etiam augmentum te facturam esse profitearis, adi rationalem nostrum, ut iuxta ius pretii uberioris oblationem admittat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCELLINAE. *<A 290 PP.III ID.IAN.SIRMI IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

5

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Quaecumque pro reliquis prodigorum in annonario titulo ceterisve fiscalibus debitis in quibuscumque corporibus sub auctione licitanda sunt, fisco auctore vendantur, ut perpetuo penes eos sint iure dominii, quibus res huiusmodi sub hastae sollemnis arbitrio fiscus addixerit.

Et si quid umquam, ut a fisco facta venditio possit infringi, auctoritate rescripti fuerit impetratum, nullus obtemperet, cum etiam minoribus, si quando aliquid ex rebus eorum pro fiscalibus debitis adiudicatur emptoribus, repetitionis facultas in omnem intercipiatur aetatem. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD VIVENTIUM PP.GALLIARUM. *<A 369 D.III ID.NOV.TREVIRIS VALENTINIANO NP.ET VICTORE CONSS.>

6

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Si qui proscribente ac distrahente fisco debitorum fiscalium emerint facultates, pro earum rerum tantum pretio obnoxii sint, quas eos patuerit decursis hastis et proscriptione habita comparasse. Nam ita eos munimus, ut nullius conventioni reliquorum fiscalium nomine patiamur extrinsecus subiacere * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD FELICEM COM. SACR. LAR *<A 370 D.VII ID.MART.MARCIANOPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS. >

7

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 3

1

2

3

4

5

6

7