Text List

Titulus 4

Titulus 4

De venditione rerum fiscalium cum privatis communium

1

Imperator Alexander Severus Forma est, quotiens ad fiscum vel minima portio rei pertineat, ut universa a procuratoribus meis distrahantur, sed pretium partis tantum in fiscum redigatur, reliquum dominis partium restituatur.

Emptorem igitur praediorum, de quibus libellum dedisti, apud suum iudicem conveni usurum defensionibus, si quae sibi competunt. * ALEX. A. VICTORIO. *<A 225 PP.VII K.OCT.FUSCO ET DEXTRO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 4

1