Text List

Titulus 5

Titulus 5

Ne fiscus rem quam vendidit evincat

1

Imperator Alexander Severus Gravissimum verecundia mea duxit, ut, cuius rei pretium, cum bona fide esset addicta, semel fiscus acceperit, eius controversiam referat.

Non solum ergo emptorem ab eadem statione, sed ne ab alia quidem quaestionem pati debere aequum est, cum et in his venditionibus emptore non inquietato officia inter se possint experiri. * ALEX. A. AD RATIONALES. *<A 228 D.XV K.MAI.MODESTO ET PROBO CONSS.>

2

Imperator Marcianus Retractare fiscum, quod semel vendidit, aequitatis honestatisque ratio non patitur. * MARCIAN. A. PALLADIO PP. ORIENTIS. *<A 451 D.V K.IAN.CONSTANTINOPOLI MARCIANO A. CONS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 5

1

2