Titulus 39
Titulus 39
De municipibus et originariis
2
Imperator Gordianus Si, ut proponis, ea, quae ex causa fideicommissi te manumisit, ab ea libertatem iustam fuerit consecuta, quae originem ex provincia Aquitania ducebat, tu quoque eius condicionis eiusque civitatis ius obtines, unde quae te manumisit fuit. Eorum enim condicionem sequi ex causa fideicommissi manumissos pridem placuit, qui libertatem praestiterunt, non qui rogaverunt * GORD. A. FRONTONI. *<A XXX >
5
Imperator Constantinus Si quis vel ex maiore vel ex minore civitate originem ducit, si eandem evitare studens ad alienam se civitatem incolatus occasione contulerit et super hoc vel preces dare temptaverit vel qualibet fraude niti, ut originem propriae civitatis eludat, duarum civitatum decurionatus onera sustineat, in una voluntatis, in una originis gratia. * CONSTANT. A. AD MAXIMUM VIC. ORIENTIS. *<A 325 PP. VIII K. IAN. PAULINO ET IULIANO CONSS.>