Titulus 40
Titulus 40
De incolis et ubi quis domicilium habere videtur et de his qui studiorum causa in alia civitate degunt
2
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cives quidem origo manumissio adlectio adoptio, incolas vero, sicut et divus hadrianus edicto suo manifestissime declaravit, domicilium facit.
Et in eodem loco singulos habere domicilium non ambigitur, ubi quis larem rerumque ac fortunarum suarum summam constituit, unde rursus non sit discessurus, si nihil avocet, unde cum profectus est, peregrinari videtur, quo si rediit, peregrinari iam destitit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO. *<A XXX >