Text List

Titulus 43

Titulus 43

Quemadmodum civilia munera indicuntur

1

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus Cum te curatorem ad cogendas angarias creatum appellationem interposuisse proponas, praeses provinciae, si alterius curiae te esse animadverterit, ad alieni corporis munera vocari non sinet, quia eius partis oneribus respondere debes, cui te attributum esse commemoras. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. FELICIANO. *<A XXX >

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Maioribus honoribus functos ad minores devocari non oportere rationis est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DIONYSIO. *<>

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum te omnibus muneribus functum esse adseveras, ad eadem munera, si aliorum civium copia est, qui obsequiis civilibus fungi possunt, praeses provinciae devocari te non permittet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EUTYCHIANO. *<>

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Ultra modum sumptuum te muneribus civilibus gravari levatis aliis praeses provinciae non patietur, sed aequalitatem tam iuris quam censurae memor circa ordinem custodiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.REGINO. *<>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 43

1

2

3

4