Text List

Titulus 42

Titulus 42

De muneribus patrimoniorum

1

Imperator Antoninus Civilia munera per ordinem pro modo fortunarum sustinenda sunt. * ANT. A. PHILOGYRIO. *<A XXX >

2

Imperator Antoninus Munera, quae patrimoniis publicae utilitatis gratia indicuntur, ab omnibus subeunda sunt. * ANT. A. MATERNO. *<A XXX >

3

Imperator Alexander Severus Qui immunitatem munerum publicorum consecuti sunt, onera patrimoniorum sustinere debent. In quibus causis et hospites recipiendi sunt * ALEX. A. ATILIO. *<A XXX >

4

Imperatores Valerianus, Gallienus Non videtur abhorrere ratione sententia, qua praeses provinciae equos curules alere non personarum, sed patrimonii esse decrevit. Et tamen si iniqua esset, omisso a te appellationis auxilio necessario permanet * VALER. ET GALLIEN. AA. NERONI. *<A XXX >

5

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus Neque tempore aetatis neque numero liberorum a muneribus quae patrimoniorum sunt excusationem quis habere potest. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. ANTEPISTO. *<A XXX >

6

Imperatores Diocletianus, Maximianus Professio et desiderium tuum inter se discrepant. Nam cum philosophum te esse proponas, vinceris avaritiae caecitate et onera quae patrimonio tuo iniunguntur solus recusare conaris. Quod frustra te facere ceterorum exemplo poteris edocer * DIOCL. ET MAXIM. AA. POLYMNESTRO. *<>

7

Imperatores Diocletianus, Maximianus Etiam minores aetate patrimoniorum muneribus subiugari solent. Unde intellegis te frustra plenam immunitatem desiderare, cum munera quae impensas exigunt subire te necesse sit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO. *<>

8

Imperatores Diocletianus, Maximianus Nec protostasiae vel sacerdotii vel decaprotiae munera corporalia sunt, sed tantum patrimonii esse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LONGINO. *<A XXX >

9

Imperatores Diocletianus, Maximianus Patrimoniorum munera mulieres etiam sustinere debent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.MARCIAE. *<>

10

Imperatores Diocletianus, Maximianus Quantum ad extraordinarias indictiones pertinet, praesidibus significamus, ut omnes possessores ceterosque sciant conveniri debere, quandoquidem ea patrimonii munera esse constet meritoque ab omnibus agnosci debeant, quo facilius obsequiis publicis pareatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EXEMPL. SACR. LITT. AD PRAEFECTOS.*<X>

PrevBack to TopNext