Titulus 53
Titulus 53
De professoribus et medicis
1
Imperator Antoninus Cum te medicum legionis secundae adiutricis esse dicas, munera civilia, quamdiu rei publicae causa afueris, suscipere non cogeris: cum autem abesse desieris, post finitam eo iure vacationem, si in eorum numero eris, qui ad beneficia medicis concessa pertinent, ea immunitate uteris. * ANT. A. NUMISIO. *<A XXX >
6
Imperator Constantinus Medicos et maxime archiatros vel ex archiatris, grammaticos et professores alios litterarum una cum uxoribus et filiis nec non etiam rebus, quas in civitatibus suis possident, ab omni functione et ab omnibus muneribus civilibus vel publicis immunes esse praecipimus neque in provinciis hospites recipere nec ullo fungi munere nec ad iudicium deduci vel exhiberi vel iniuriam pati, ut, si quis eos vexaverit, poena arbitrario iudicis plectetur.
7
Imperator Julianus Magistros studiorum doctoresque excellere oportet moribus primum, deinde facundia.
Sed quia singulis civitatibus adesse ipse non possum, iubeo, quisquis docere vult, non repente nec temere prosiliat ad hoc munus, sed iudicio ordinis probatus decretum curialium mereatur, optimorum conspirante consensu.* IUL. A. *<A 362 D. XV K. IUL. ACC. IIII K. AUG. SPOLETIO MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>
8
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Reddatur unusquisque patriae suae, qui habitum philosophiae indebite et insolenter usurpare cognoscitur, exceptis his, qui a probatissimis approbati ab hac debent colluvione secerni. Turpe enim est, ut patriae functiones ferre non possit, qui etiam fortunae vim se ferre profitetur * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 369 D. XIIII K. FEBR. SIRMIO VALENTINIANO NP. ET VICTORE CONSS.>
9
10
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Si quis in archiatri defuncti est locum promotionis meritis adgregandus, non ante eorum particeps fiat, quam primis qui in ordine reperientur septem vel eo amplius iudicantibus idoneus approbetur: ita tamen ut, quicumque fuerit admissus, non in priorem numerum statim veniat, sed eum ordinem consequatur, qui ceteris ad priora subvectis ultimus poterit inveniri. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD OLYBRIUM PU. *<A 370 D. VI ID. MART. VALENTINIANO ET VALENTE III AA. CONSS.>
11
Imperatores Honorius, Theodosius Grammaticos oratores atque philosophiae praeceptores nec non etiam medicos praeter haec, quae retro latarum sanctionum auctoritate consecuti sunt privilegia immunitatesque, frui hac praerogativa praecipimus, ut universi, qui in sacro palatio inter archiatros militarunt, cum comitivam primi ordinis vel secundi adepti fuerint aut maioris gradum dignitatis adscenderint, nulla municipali, nulla curialium conventione vexentur, seu indepta administratione seu accepta testimoniali meruerint missionem: sint ab omni functione omnibusque muneribus publicis immunes, nec eorum domus ubicumque positae militem seu iudicem suscipiant hospitandum.