Text List

Titulus 52

Titulus 52

De his qui numero liberorum vel paupertate excusationem meruerunt.

1

Imperator Alexander Severus Numerus liberorum ab honoribus non excusat. * ALEX. A. VERECUNDO. *<A XXX >

2

Imperator Philippus Filium ab hostibus captum ac necdum reversum ad excusationem munerum personalium patri proficere non posse magis placuit. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. SEVERINO. *<A XXX >

3

Imperator Philippus Nepotes in locum parentum succedentes vice eorum prodesse consueverunt.

Et ideo si quinque numerus liberorum ex amissorum filiorum nepotibus suppletur, a muneribus personalibus is, quem patrem tuum esse dicis, iuxta constituta excusatur. * PHILIPP. A. ET C. NONNO. *<A XXX >

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum facultates tuas in filium tuum contulisse te nec quicquam habere proponas, respectu eius patrimonii quod tuum esse desiit muneribus civilibus non adstringeris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DOMNO. *<A XXX >

5

Imperatores Diocletianus, Maximianus De personalibus muneribus, quae feminis pro sexus condicione indicuntur, exemplo marium quinque superstitum numero liberorum eas excusari divi parentes nostri constituerunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCIAE. *<A XXX >

6

Imperator Constantinus Eos qui cuiuscumque sexus liberos quinque habeant, impetrata semel vacatione potiri convenit, ita ut, si in hoc numero filius legitimae aetatis inveniatur, obeundis statim pro suo patre muneribus applicetur, patribus, qui filios vel filias quinque habuerint, promissa legibus immunitate servanda.

Quod si quis propter censum tenuiorem vacationem meruerit atque hoc probaverit, beneficio potiatur, si propter rerum angustias ad personalia vocatur obsequia. * CONST. A. DALMATIO. *<A XXX D. XIIII K. FEBR. SIRMIO CRISPO III ET CONSTANTINO II CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 52

1

2

3

4

5

6