Text List

Titulus 33

Titulus 33

De debitoribus civitatum

1

Imperator Antoninus Non prius debitorem rei publicae honorem in re publica subire quam id quod debere constiterit conventus exsolverit, tam meis quam divorum principum constitutionibus declaratur. * ANT. A. DIODOTO. *<>

2

Imperator Constantinus Apud eos, quos superstites integris facultatibus esse pervideris vel quorum heredes incolumia retinent patrimonia, sortes rei publicae perseverare debebunt, ita tamen, ut annuas usuras suis quibusque temporibus exsolvant, cum simul et rei publicae utile sit retinere idoneos debitores et ipsis commodum cumulum debiti minime nutriri.

Et quia nefas est obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit, si qui debitor rei publicae civitatis quippiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicae sumeret, donaverit vel distraxerit vel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatae perspecta atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque usuris postulari.

Itaque quotiens minus idoneum deprehenditur eius patrimonium, cuius nomen civitati alicui invenitur obnoxium, iudex omni diligentiae sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet condicione transierint debitoris facultates, ut singuli aequa aestimatione habita pro rata rerum quas possident conveniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus liberatur.

Ab eo autem, a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem quae apud eum resederit transferri ad idoneum oportebit.

Quod si quispiam debitor rei publicae civitatis fisco nostro locum fecerit, emptores, qui ex fisco nostro comparaverint, manifestum est secundum ius vetus et rescripta divorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere.

Quod si quis debitor non comparaverit vel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo aliquam rem ex eius bonis possideat, id debitum convenit ad dispendium rei publicae pertinere. Ideoque cura patris civitatis apud idoneos vel dominos rusticorum praediorum pecunia collocanda est . * CONSTANT. A. VERINO SUO SALUTEM. *<A 314 PP.III K.FEBR.VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 33

1

2