Text List

Titulus 34

Titulus 34

De periculo nominatorum

1

Imperator Gordianus Hi, qui a te collegaque tuo magistratus creati sunt, etiamsi maxime fideiussores non exegistis, tamen si per id temporis quo magistratus honor deponebatur solvendo fuerunt, periculo vos creationis non fecerunt obnoxios ex eo, quod casu aliquo patrimonium eorum mutilatum sit, cum cessationi suae id debeant imputare damnaque rei publicae, si qua ob culpam eorum passa est, sarcire, qui, cum nomine publico eos convenire potuissent, id facere supersederunt. * GORD. A. SEVERINO. *<A XXX >

2

Imperator Gordianus Si successoris tui successor non idoneum loco suo magistratum denominavit, administrationis eius periculum ad personam tuam spectare nequaquam potest. Etenim nominati successoris dumtaxat quisque periculum suscipere compellitur nec ad nominatoris nominatorem manus iure porrigi possunt * GORD. A. RUFINO. *<A XXX >

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 34

1

2