Text List

Titulus 40

Titulus 40

De solutionibus et liberationibus debitorum civitatis

1

Imperator Alexander Severus Cautiones servorum publicorum ita demum firmam securitatem debitoribus praestant, si curatorum adsignantium vel eorum quibus exigendi ius est auctoritate subnixae sunt.

Cum autem is qui exsolvisse dicitur solam scripturam actoris suscipientis pecuniam promet, ea tantum defensio consuevit admitti, si quod exsolutum est rationi rei publicae profecisse doceatur.

Sane curator vester, si fraude servi constiterit effectum, ut interciperentur a curatore illatae a debitoribus quantitates, de peculio eius quod eo modo deest restituet. * ALEX. A. QUATTUORVIRIS ET DECURIONIBUS FABRATERNORUM. *<A XXX >

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 40

1