Titulus 41
Titulus 41
De spectaculis et scaenicis et lenonibus
1
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus Non invidemus, sed potius cohortamur amplectenda felicis populi studia, gymnici ut agonis spectacula reformentur. Verumtamen cum primates viri populi studiis ac voluptatibus grati esse cupiant, promptius permittimus, ut integra sit voluptas, quae volentium celebretur impensis * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD HESPERIUM PROCONS. AFRICAE. *<A 376 D.VI ID.MART.TRIVERIS VALENTE V ET VALENTINIANO AA.CONSS.>
2
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Quisquis equosus, quos vel serenitas nostra vel ordinarii consules tribuunt voluptatibus, ad commodum compendiumque privatum abduxerit, unius librae auri condemnatione multetur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD VALERIANUM PU. *<A 381 D.VIII K.MAI.TRIVERIS EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.>
4
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius Si qua in publicis porticibus vel in his civitatum locis, in quibus nostrae solent imagines consecrari, pictura pantomimum veste humili et rugosis sinibus agitatorem aut vilem offerat histrionem, ilico revellatur neque umquam posthac liceat in loco honesto inhonestas adnotare personas.
5
Imperatores Honorius, Theodosius Nemo iudicum ex quamcumque civitate in aliud oppidum vel ex provinciae solo equos curules aurigas bestias histriones cives temptet traducere, ne, dum popularibus plausibus intemperanter serviunt, et publicarum rerum statum fatigent et festivitatem impediant in cunctis oppidis celebrandam: ita ut, si quis hanc violaverit iussionem, poena teneatur ea, quae legum violatores persequitur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 409 D.VIII ID.AUG.CONSTANTINOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA.CONSS.>
6
Imperatores Theodosius, Valentinianus Lenones patres et dominos, qui suis filiabus vel ancillis peccandi necessitatem imponunt, nec iure frui dominii nec tanti criminis patimur libertate gaudere.
Igitur tali placet eos indignatione subduci, ne potestatis iure frui valeant neve quid eis ita possit adquiri. Sed ancillis filiabusque, si velint, conductisve pro paupertate personis, quas sors damnavit humilior, episcoporum liceat, iudicum etiam defensorumque implorato suffragio omni miseriarum necessitate absolvi, ita ut, si insistendum eis lenones esse crediderint vel peccandi ingerant necessitatem invitis, non amittant solum eam quam habuerant potestatem, sed proscripti poenae mancipentur exilii metallis addicendi publicis: quae minor poena est, quam si praecepto lenonis cogatur quispiam coitionis sordes ferre, quas nolit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 428 D.XI K.MAI.FELICE ET TAURO CONSS.>