Text List

Titulus 42

Titulus 42

De expensis publicorum ludorum

1

Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum praesidem provinciae impensas, quae in certaminis editione erogabantur, ad refectionem murorum transtulisse dicas, et quod salubriter derivatum est non revocabitur et sollemne certaminis spectaculum post restitutam murorum fabricam iuxta veteris consuetudinis legem celebrabitur.

Ita enim et tutelae civitatis instructae murorum praesidio providebitur et instaurandi agonis voluptas, confirmatis his quae ad securitatis cautionem spectant, insecuti temporis circuitione repraesentabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCELLO. *<>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 42

1