Text List

Titulus 65

Titulus 65

De collatione fundorum patrimonialium et emphyteuticorum

1

Imperator Constantinus Emphyteuticarii possessores, qui mansuetudinis nostrae beneficio ad extraordinaria minime devocantur munera, sicut ceteri provinciales obsequium suum muniendis itineribus impendant. Nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus profuturum est, seiungi * CONST. A. AD PROCULUM PROCONS. AFRICAE. *<A 319 PP.NON.MAI.KARTHAGINE CONSTANTINO A.V ET LICINIO C.CONSS.>

2

Imperator Constantinus Patrimoniales fundos extraordinariis oneribus vel mediae aut tertiae portionis obsequiis fatigari non convenit, cum eosdem et auri speciem et frumenti plurimum modum constet persolvere: ita ut, qui violare statuta temptaverit, puniatur. * CONST. A. AD CATULLINUM PROCONS. AFRICAE. *<A 319 PP. VI K. SEPT. CARTHAGINI CONSTANTINO A. V ET LICINIO CONSS.>

3

Imperator Julianus Omnes, qui patrimoniales fundos sive communiter sive ex asse retinent, pro his conveniendi sunt ad universorum munerum ad eosdem fundos pertinentium pro rata portione vel in solidum functiones, sicut unumquemque privatorum necessitas publicae pensitationis adstringit. * IUL. A.*<A 362 D. V K. APRIL. MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>

4

Imperatores Valentinianus, Valens Placuit, ut emphyteuticorum fundorum patrimonialiumque possessores, quo voluerint tempore et quantum habuerint pensionis paratum ( dummodo non amplius quam in tribus per singulos annos vicibus) officio rationalis adsignent ac de suscepto ab eodem securitatem eodem die pro more percipiant, modo ut intra ianuariarum iduum diem omnis summa ratiociniis publicis inferatur: gravissimae poenae subdendo officio, si cuiquam quolibet anni tempore ( dummodo nequaquam numerum trinae illationis excedat) solutionem facere gestienti negaverit susceptionis officium, vel si moram fecerit in chirographo securitatis edendo.

Super quo possessores apud curatores vel magistratus aut quicumque in locis fuerint, qui conficiendorum actorum habeant potestatem, conveniet contestari, ut et de officii insolentia constet, in quod exercenda vindicta est, et his possit esse consultum.* VALENTIN. ET VALENS AA. AD GERMANIANUM COM. SACR. LARG. *<A 366>

5

Imperatores Arcadius, Honorius Per omnes provincias patrimonialium fundorum ab ordinariis iudicibus canon exigatur, et quidquid exactum fuerit, dirigatur.

Sciant vero memorati iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel ex eo, quod ex isdem titulis contigerit, ad necessitates alias transferendum, nisi malint gravissima severitate eorum licentiam coerceri. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D. XVI K. IUN. MEDIOLANI THEODORO CONS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 65

1

2

3

4

5